- ANTESTARI
- ANTESTARIquid sit, docet Acron in Hor atii Serm. l. 1. Sat. 9. v. 75. Denuntiantes litem antestatos habebant, quibus praesentibus conveniebat, ut aurem illis tertio vellerent. Solebant enim testium aures tenere, et ita dicere: Memento, quod tu mihi in illa causa testis eris, quod est Antistari. Aliter, olim qui antestabantur, auriculam tangebant. Ideoque Poeta ait.Libenter auriculam obtuli.Aliter: Antestari, i. e. teste uti, quod iudicii causâ volo manum inicere. Nam haec erat consuetudo, si quis vadato non par visset, ei adversarius aliquem e praesentibus antestabatur, i. e. tangebat eius aurem, et dicebat, licetne antestari? Si respondisset ille, licet: tunc iniciebat vadatus manum in eum, qui non paruisset et ducebat in iudicium; aliter si iniecisset manum, iniuriarum poterat accusari, etc. Ipse Horat. dict. loc.---- Et quo tu turpissime? magnâExclamat voce, et licet antestari? ego veroOppono auriculam, rapit in ius.Quod si vero non antestatus esset Actor, et manum iniecisset, iniuriarum reum lex Decemviralis ideo constituit, ne sine iusta causa sic in adversarios saevirent Actores. Ut autem a testimoniis reliquis, sic etiam ab Antestatione servos fuisse solitos repelli, docet Plautus Curcul. Actu 4. sc. 4. Actu 5. sc. 2. et 3. Sed nec antestatione opus fuit, si reus improbus eslet, et intestabilis; unde lenones, fures et id genus alii, sine antestatione, ad Praetorem rapiebantur, ne sub praetextu securitatis publicae, tergiversatione, rapinis, plagiis, furtis indulgerent. Plautus in Persa, ubi cum in Dropalum lenonem manus iniceret Saturio Parasitus, interrogatus a lenone, anne antestaretur, respondet Actu 4. sc. 9.Tuâne ego causa carnifexcuiquam mortali libero aures atteram,Qui hîc commercaris cives homines liberos?Vide eundem in Aulularia, de Lyconide adolescente; in Rudente, de Labrace lenone, etc. Ceterum si honestior esset persona, quam ut cam rapi conveniret (erant enim, qui in ius vocari, duci aut rapi ne mediô quidem antestationis poterant, ut ex Epigr. l. 48. de verb. sign. colligitur) diem ei dicebat actor, eumque promissâ poenâ, quam multam Plautus appellat, datisve ni praedia possideret vadibus vel pignore, dimittebat, etc. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. et supra in voce Alapa, ut et infra, ubi de ritu Aurem in testimonium torquendi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.